Dokumenty

Sługa Boży Ksiądz Jan Macha
"Rev.dus Dominus D. Damianus Bednarski, Postulator legitime constitutus in Causa Beatificationis seu Declarationis Martyrii Servi Dei Ioannis Francisci Macha, Sacerdotis Dioecesani, in odium Fidei, uti fertur, interfecti, ab hac Congregatione de Causis Sanctorum petit ut Transumptum Inquisitionis Dioecesanae, apud Curiam ecclesiasticam Katovicensem peractae, super vita et martyrio necnon fama martyrii eiusdem Servi Dei, clausum sigillisque munitum in actis eiusdem Congregationis, aperiri possit.

Haec Congregatio, attentis expositis, pro gratia iuxta preces benigne annuit: servatis de cetero omnibus de iure servandis. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, ex aedibus eiusdem Congregationis, die 5 mensis Martii A.D.2016".