Dokumenty

Sługa Boży Ksiądz Jan Macha
DECRETUM

Nos obsequium Deo et bonum Ecclesiae praestare cogitantes, Causam Beatificationis

SERVI DEI JOHANNIS MACHAE,


sacerdotis Archidioecesis nostrae, qui sanctae quievit in Domino 3.12.1942, promoveri et ad exitum perduci expotamus. Itaque Te de cuius doctrina et aptitudine multiplici constat,


POSTULATOREM ELIGIMUS AC DECLARAMUS,


quatenus nomine Nostro eadem Causam apud Auctoritates Ecclesiasticas procurare ac sollicitare valeas. Ad munus hoc Postulatoris exercendum, Tibi omnes facultates necessarias et opportunas conferimus, adiecta facultate unum vel plures vicepostulatores sibi substituendi, si opus sit, ac fruendi omnibus praerogativis, quibus de iure vel consuetudine eiusmodi Postulatores gaudere solent.
Cum nostra pastorali benedictione.


Rev.D.Adam PAWLASZCZYK
Cancellarius
Curiae Metropolitanae

+ Victor SKWORC
Archiepiscopus Metropolita
Katovicensis


Datum Katoviciis, die 15 ianuarii AD 2013.
VH V-4535/13


----------------------------------
Rev. Domino
Damiano BEDNARSKI